Nur auf LitRes lesen

Das Buch kann nicht als Datei heruntergeladen werden, kann aber in unserer App oder online auf der Website gelesen werden.

Buch lesen: «Pericla Navarchi Magonis», Seite 14

Schriftart:

Metam nostram attigimus, atque tandem eramus Tartessi.

CAPUT XIII
Argentifodinæ Tartessicæ

Oppidum Gades, quamquam haud magnum, nitide ac faberrime ædificatum et situm est; atque horti in circuitu scito et concinno ordine conservati malogranatorum, malorum aurantium citrorumque, quæ cuncta híc a Phœnicibus propagata erant, feracissimi sunt. Medium circiter locum oppidi tenet, et cum portu rectá viá iunctum est, forum, quod non modo emporium est cuneorum argenti, e fodinis huc collatorum, et e tota regione congestorum, sed et doliorum salsamenti, quo murenæ, in contiguis littoribus captæ, condiuntur; item felium Tartessiacarum, usus quarum ad captandos lepores fit in venationibus; ferri quoque, cuius non ita magna copia e regione Septemtrionali huc comportatur; et, denique, plurimarum rerum curiosarum, quæ e provintiis remotioribus, rerum insolitarum feracibus, huc congeruntur. Circum forum sitæ sunt tabernæ opulentiorum mercatorum, atque trapezitarum, qui, domini argentifodinarum, argentum suum pro cupro, mercibus fabricatis, notionibusque, libenter commutant. Et ego, vix in oppido moratus, iam viam eo flexi.

Postquam naves meas ad loca iuxta crepidines attributa destinavi, et diligenti habitá curá ut omnia in tuto essent, stipendia nautis militibusque meis annumeravi, dein adventum meum Suffeti significavi, moxque egressus, viam in oppidum ducentem intravi, et sine negotio reperi tabernam Balsatzar, opulentissimi mercatoris, quocum iam priori meo huc itinere negotia factitaveram. Balsatzar iam vitá functum reperi, sed negotium eius, in societate cum aliis mercatoribus, vidua eius, Tzíba, prosecuta erat. Ipsa perquam comiter me excepit, et enixe a me postulavit ut cum duabus mulierculis et cum meis vicariis navarchis et gubernatoribus ad domum suam ad secum cœnandum, me diverterem. Voluntati eius obtemperans stato tempore adveni, atque inter epulas fusius causam rationemque itineris mei aperui. Percontatus præterea sum quo potissimum modo, se iudice, argentum, sive in massa, sive in baccis et micis, comparare possem. Reperi e sermonibus eius pretium argenti, in præsenti, vile admodum esse, ita ut sperare liceret sive in urbe æquo pretio ac bene emere, sive vero, si ita visum esset, mediterranea petere, ibique a barbaris per cambium satis commode comparare posse. Docuit me etiam, non adeo pridem, ad Bætim, haud plus quatuor dierum itinere, versus interiora, novas argenti venas repertas fuisse, quæ hactenus ideo erui cœptæ non fuissent, quod non satis operarum suppeteret, quoniam multo maior incolarum pars oppidum incolere, mercatum exercere, aliis artibus victum et quæstum facere, aut vero nautæ evadere mallent.

"Multum prodesset," sic ipsa finit, "si militum multitudo híc locata esset."

"Sine dubitatione," assentitur Hannibal avide, "tanta cuiusque regionis prosperitas est, quantum militum alit."

Diuturna Tzíbæ in colonia morandi consuetudo eam a rebus militaribus prorsus desuefecit; proinde non parum stupefacta oculos in eum convertit.

"Ita, sane," excipit illa, "hicce terrarum nos magno numero servorum, militum, deportandorumque malefactorum egemus."

Nunc vero Hannibalis erat de auditis stupere.

"Militesne et malefactores, ais tu? Quid tibi in mentem incidit? Numquid inter milites, servos ac malefactores quidquam commune interesse arbitraris?"

Ne verbis suis animum Hannibalis offendere voluisse videretur, ipsa sibi videri subiunxit, urbem, aut vero mercatores in collegia iunctos, si auctoritatem in argentiferis regionibus confirmatam habere vellent, milites aut emere, aut mercede conducere oportere, eorumque operá barbaros reprimere. Mancipia vero, quæ hi capturi essent, in fodinas mitti oportere, atque his tribus tot servos addi debere, quot capi possent; præterea, etiam malefactores deportatos, qui nihilo nisi alimonii sumptu starent, suo, aut publico sumptu, ali.

Quum animadverterem Hannibalem aliquid severioris secum in responsum volvere, me ingessi, ab ea sciscitando, utrum in his partibus mancipia comparari possent, atque, utrum incolæ regionis amico an inimico animo essent.

"Ne unum quidem mancipium in lapide híc reperias," respondit illa, "non prius huc afferuntur, quam præstinentur. Quod vero ad barbaros attinet, ii quidem satis tranquilli ac mansueti sunt; sed, quum ignari non sint quanti suum argentum faciamus, operam suam ingenti mercede vendere conantur."

"Siccine? Tune eos tranquillos et mansuetos appellas?" incidit in sermonem Himilco, et, cavo oculi eruti exhibito, prosequitur: "Ita, sane, mansueti fortasse dicendi sunt, si ad effodiendos hominum oculos hastis utantur; tunc Iberi Tartessici omnium mansuetissimi prædicandi sunt; quod quidem mihi secus videtur."

Tzíba nihil nisi subridebat. Quamquam ipsa mulier negotiis dedita, leporis non erat prorsus ignara.

"Ita, profecto, gubernator mi," lepide ipsa reddit verbum, "tui omnino memor sum infortunii, quod ultimum tibi híc versanti acciderat; quin vulnus tuum oleo roreque marino ipsa obleveram. Verumtamen certiorem te esse velim tribus, secundum ripas Bætis, longe malle merces tuas abs te mercari, quam iniuriá corpus tuum afficere. Nec dubito fore quin tempus prope sit ubi hi nostro imperio sese suá sponte dedant."

"Atque tunc," interloquor ego, "Tartessus, haud secus ac Zeugis, coronæ nostræ gloriosæ Sidonis splendidissima gemma futura est."

Ad hæc verba mea, claræ nostræ urbi apprecaturus, quisque poculum prehendit suum, complevit idem, ac funditus hausit.

"Sed ut ad negotia redeamus," excipit Tzíba, "mihi quidem consultissimum videtur ut tu mecum ad Suffetem Navalem venias, cuius consilio forte operis potiri, ac novas fodinas adaperire posses. Flumen Bætis satis altum est, quod naves tuas intra unius diei spatium dissitum a locis argenti feracissimis te admittat, milites autem tui nautæque ab assultibus Iberorum barbarorum ad tutandum mihi sufficere omnino videntur."

Consilio eius facile adstipulabar. Vidua post hæc, sumpto ricinio, mulum conscendit laute loricatum, a duobus servis ornatissime indutis ductum, quibus tertius, longá perticá in manu, præcucurrit. Eam sic præcedentem nos omnes subsecuti iter versus palatium Præfecturæ Navalium ingressi sumus. Suffes in amplo ac spatioso conclavi, in sella picta sedens, nos excepit. Postquam illi causam ac rationem itineris mei aperueram, ipse sic fari cœpit:

"Si modo vel quaternis diebus ante venisses, cum Tyrio quodam mercatore, qui ad fodinas hac profectus erat, iter commode facere potuisses."

Dicto celerius suspicio mihi incidit, interrogavique:

"Anne Bodmilcarem innuis?"

"Eum ipsum," respondet Suffes; "Bodmilcarem, eiusque turbam indico, quam secum habebat malæ notæ, aspectuque profligatæ. Nos híc plerumque raro et parum curamus qui cuiusque sint indolis qui ad fodinas contendant; tamen, fateor, pæne nunquam mihi talium perditorum fæcem et quisquilias sub oculos venisse. Furibus ac latronibus nulli unquam mortalium similiores."

"Nec aliud quidquam illi erant," dixi ego, "nec dux cæteris absimilis est. Modo lege istud, iam intelliges quid ipse sit," quibus dictis, litteras Adonibalis illi tradidi.

"Per Astarten!" clamat indignatus, "quis furcifer is est!"

Paullo post sic prosequitur:

"Sine ut dicam tibi quid facto opus esse arbitrer. Commodabo tibi quinquaginta armatos, ut eorum opera nequissimum hunc furciferum, eiusque turbam prorsus delere possis. Si possem, plures tibi commodarem. Equidem probe novi quam sit necesse ut is, qui expeditionem id genus in se suscipit, præsertim in his regionibus mediterraneis, ex omni parte munitus ac securus sit. Nam circa fodinas omne genus hominum ad laborandum confluit; nec quidquam facilius est quam hos contra novissimos concitare, et horum operá illos opprimere. At plures commodare nequeo. Interim spero tempus prope esse, quum abundantiori præsidió muniti efficere possimus ut metallici circa fodinas nostrum imperium auctoritatemque probe sentiant."

Tzíba nunc narrabat inter se principemque quemdam tribus Ibericæ, nomine Aitz, conventum esse, quo hic se ad comparandos baiulos atque operas obligaverat, ut mille ducenis mancipiis, quæ ipsa ad exhumandam fodinam novam suppeditaverat, auxilio esset. Præterea docuit etiam Suffetem se munitiones exstruxisse, quæ centum militum præsidio tenerentur, quibus et domicilium præfecto operum fodinæ adiecisset, seque undique esse paratam, certis legibus, exsecutionem earum rerum mihi concredere. Paratam quoque se esse aiebat totum mihi committere quod sibi obveniret, item me suis sistere, eorumque præfecto, tutelam sui parvuli præsidii meæ curæ tradere, si ego partem quintam proventus crudi sibi attribuendam stipulari vellem.

Propositum Suffeti prorsus æquum esse videbatur; ego tamen id illiberale existimabam, enitebarque animum eius flectere adducereque ut uná sextá, loco unius quintæ, proventús crudi contenta esset.

Postquam aliquantum de eá re disceptassemus, Tzíba denique assensum præbuit, quo facto, Hannonem duo exempla pacti exscribere iussi, quæ uterque nostrum subscripsit, quo peracto in ædem Astartes digressi sumus, ibique Deæ sacra persolvimus, atque nos conditionibus pacti staturos iureiurando confirmavimus.

Tempus anni cœptui nostro admodum favebat; nec ego ullam partem eius pessum ire volebam antequam opus aggrederemur. Sic itaque, quadriduum non præterivit antea quam naves nostræ Gadibus iterum relictis versus ostia Bætis iterum in mari versarentur, quibus bidui cursu potiti eramus.

Mare ultra Fretum Gaditanum etiam maiores fluctus volvere consuevit quam Iam Suf; quamobrem morari nos oportebat atque adventum æstus exspectare ut vada fluminis superare possemus. Simul autem ac vada superari poterant, species fluminis atque conspectus admodum mutabantur; omnis enim generis navigia in motum acta erant, tum ad flumen ascendendum, tum ad descendendum: Phœniciæ, a gravibus gaulis ad levissimas naviculas piscatorias; Ibericæ lintres, cum atris e corticibus velis; longæ Celtarum scaphæ e corio consutæ. Nullæ harum erant vacuæ; nam quidquid ad victum pertinet, a Gadibus ad regionem fodinariam comportari debent; atque eædem naves, quæ commeatum eo devehunt, metalla secum revehunt.

Transgressus syrtem, quod nulla prorsus flabra erant, æstus autem vehementiori lapsu ferebatur, vela subduci, ac naves remis agi iussi, adverso nempe flumine. Aquæ fluminis cœno flavæ inter ripas magná celeritate labuntur, aliquando inter sylvas umbrosas, alias inter demissas planities late steriles. Regio nunc utrimque montibus riget, nec nisi longo interdum intervallo vici Iberorum conspiciuntur, qui quidem nihil aliud nisi acervi e luto, sarmentis tecti sunt, meraque gurgustia, alias vero nihil plus quam cava et antra in terra effossa, stramentoque constrata sunt. Vici metallicorum quoque haud sunt diversi, nisi quod gurgustia paullo ampliora et commodiora sunt, atque quod in medio vico cuiusque coloniæ munitio est e muro lateritio, item ex aggere cum vallis, pinnatum murum sepientibus.

"Nihil admodum festivi ac lauti híc quidem," iocatur Hanno; "eruere quam erogare argentum tristius esse negotium videtur."

Hannibal situm vicorum meditatus, loca naturá probe munita esse arbitrabatur, atque Bætin ipsum cursum describere munitionibus maxime idoneum, atque acerrimis luctaminibus opportuna loca præbere.

"Testis eius rei ipse sum," interloquitur Himilco, "nam barbari hi Tartessii longe malunt oculos hominum eruere, quam ei pocillum vini præbere. Ecce balatrones, vide sis illic horsum appropinquare!"

Quisque nostrum oculos protinus in eum locum convertit, quem Himilco indicavit. Illic, supra ripam, vel viceni homunciones, habitu barbari, gressu incerto, oberrare cernebantur, atque nostram navim speculari. Hi fere nudi, nec nisi rude præcinctorium e libro textum, item, genus capeduli, ex eadem materia confectum gerebant. Corpora eorum sole erant usta, crines nigri, ocelli atri, ac pæne obliqui; cæteroquin staturá erant mediocri, atque satis magná pernicitate. Perspicuum tamen erat nonnullos eorum alterius esse generis, utpote proceriores et graciliores, barbis perquam densis, sed vultu turpissimi. Eorum quisque longiora scuta gerebat, pro armis autem clavas, fundas, atque hastas, quæ spiculis osseis, partim autem siliceis erant instructæ.

Ego quidem inclamavi illos, sed ii, nullo signo edito, iter suum prosequi nec nos curare videbantur.

"Heus, tu, Bichri!" inclamat Himilco sagittarium, qui cum Iona in puppi sedebat, et uterque cum simia lusitabat, "mitte sis sagittam inter illos muscarios, quippe qui navarchum se non audisse affectant."

Is surrexit et sagittam iam arcui aptatam habebat quum ego intercessi:

"Sine eos, velim; adoriri eos satis erit quando ipsi nos adorti fuerint; nolimus eos lacessere."

Bichri manus protinus demisit.

"Tum iuvabit," inquit ille, "me cum simiola ulterius divertere; quam, profecto, ludicrum istud animal est! Vellicat mihi crines, palpat vultum atque scalpitat; sed ego id libenter fero, quum sit isthoc tam scitulum ac dextrum animalculum."

"Sic, sic, facies bene; revertere ad tua crepundia; simiola ea quam par Iberis aspectu est!" subridens nugatur Hanno.

Sagittarius meus iuvencus vix duodevicesimum ætatis annum excessit, et cordis levitate, ludibundáque naturá, puerulo duodenúm annorum simillimus erat. Pernicitate, præter simiam, nullus ei erat æquiparandus, quamobrem et simiam perquam adamavit, et alter alterum agilitate superare conabatur; modo uter celerius malum ascendere, modo uter se in extremo fune oscillando altius vel longius se effligere posset, inter se æmulabantur. Alter Judicis Gebal eximius cultor Ionas erat. Gigas noster curam terræ insolitarum ferarum deposuisse videbatur, seque totum simiæ devovisse, quam in suam gratiam et amicitiam prorsus cooptavit, et quam ob sua nugacia ludicra buccellis maxime opimis, undecunque comparatis donare consuevit. Plurimum oblectamenti videbatur simiola e conscendendo caput tubicinis capere reptans in humeris et dorso, verticeque capitis potita, villoso capillitio se sustinens, inde, veluti e pertica sua lusitare, porriginosum eius caput scalpitare, vultu torvo, dentibus frendens, cæteris illudere solebat. Bichri itaque et Ionas, atque simia trinitatem amicitiæ inter se conciliarunt, quam pauci ictus, scariphatæque genæ, vel manus irritam minime reddiderunt.

Sub vesperum, iussu meo, e regione vici metallici constitimus. Præfectus e tugurio suo salutatum ad nos venit. Homo is perquam rudis erat et parum bonæ frugis, utpote qui vix verbum sine maledictis proferre solitus esset. Ipse ex Arvad oriundus erat, proinde popularis Hannibalis.

"Per omnes Inferorum Deos," inquit ille, "ista certe hospitum septimana est."

"Quid ita?" interrogo eum.

"Quin male peream, si alius quis Tyrius quinis hinc diebus híc non fuerit. Bodmilcar ei nomen fuit, perditissimorumque hominum sentinam secum habebat. Ebriosarum belluarum illa erat turba, quæ híc non paucas casas compilarunt, ac, per Chusor Phta, iuro tibi, ii nos omnes iugulassent, nisi ipsi celeri manu eos oppressissemus. Multos iam in vita mea vidi sceliones, sed, malum, similes his nunquam. Atque, siquis tam fortunatus fuerit, ut Bodmilcarem ex imo fune suspenderit, et hoc propriá suá manu, toti mundo officium gratum fecerit."

"Ubinam nunc ipse est?" quæro ex eo, "poterisne mihi indicare? Ipse quoque habeo quod cum eo agam."

"Dii immortales! procul hinc tibi eundum erit. Magnam sibi Iberorum turbam comparavit, et ad interiora commigravit. Cæterum vide quid feceris; periculosissimum genus prædonum illi sunt, et in unum conglobati cohortem efficiunt formidandam."

"Nihil tu cura quam sint illi formidabiles," monet Sammai, "numeri nihil sunt: modo liceat nobis ad gladii longitudinem ad eos accedere, cætera nostrum erit curare."

"Alacritas animi decet quidem iuvenculum, tui similem," respondet præfectus, "modo cave in antecessum victoriam canas." Inde ad me conversus, satis civiliter: "Sed tu firmum videris consilium cepisse," inquit, "rem periclitandi. Porrige mihi poculum vini, tunc, Hercle, tunc pauca te docebo, quorum meminisse usui esse possit. Cæterum, argentum esse argentum, tibi satis clarum."

"Ita quidem," subiungit Himilco, "et vinum vinum est;" eius nimirum rei ipse semper satis memor.

Itaque utrem vini generosi afferri ac proponi iubeo, ut dum nostra consilia pertractamus, ipse commode bibere posset; sed præfectus hospitalitate a nobis superari nolebat; itaque manibus acriter complosis, magistrum servorum suo more accersivit, quem, quum advenisset, vitulum, quem habebat maxime opimum, cædere, ac sub umbra proximi arboreti, in nostrum honorem eum epulas apparare iussit.

Datis redditisque cunctis e Phœnici Tartessoque novis, præfectus, suo agresti modo, sic fatur:

"Vos fortes quidem et audaces estis; numeros tamen ego magni facio. Nec vinum vestrum secus, bene id amo. Etiam gaudio mihi est popularem meum convenisse. Nunc vero in compendium pro vino, Dii me omnes perdant, nisi omnia quæ possim vestri gratia facturus sim."

Tamen, ad summam, parum nobis novi dicere poterat. Verum certiores nos fecit in agres Aitz contiguis, qui cum Tzíba pactum pepigerat, venas argenti feracissimas sitas esse; atque, licet Iberes, quorum esset territorium, potius hostili ferrerentur animo, tamen hos subdolá quádam arte mercatoriá munusculisque vel, in extremis, etiam vi et armis subigi posse.

"Quam prope possumus navibus ad eos accedere?" quæro ex eo.

"Ad iter trium dierum," respondit ille. "Attamen non adeo longitudo itineris refert, quam viæ, quæ ibi nullæ sunt, ac, post naves relictas, nullum cum eis commercium intercedere poterit. Sylvæ vobis penetrandæ sunt, et hoc pedibus, nam equis vel mulis loca impervia sunt."

"Præclarum iter istud!" notat Hannibal, cum quodam supercilio; "quin, ais tu etiam commeatum nos nobiscum baiulare oportere?"

"Quod ad hoc attinet, asseverare non dubito, quin a præfecto Tzíbæ aliquot Iberos impetrare possimus, qui se eximios baiulos gerant."

"Placet," assentitur Himilco, "ego autem existimo efficere me posse ut ii tolutim, vel etiam quadrupedantes, ferantur. Fustem mihi modo dederis quo tergis eorum litteras suá linguá Ibericá inscribere queam modo quo meminerint."

Præfecto asper insulsusque iocus placere videbatur, quia risu excepit. Cæterum exsiccatis nostris poculis, finem epulis fecimus.

Postridie iam primá luce iter nostrum adverso flumine prosecuti sumus, atque minus uno die iam ad agrum Tzíbæ pervenimus. Præfectus eius Uticensis quidam ducena mancipia mihi commodavit, quæ in baiulos et metallicos, in duo agmina divisi, quibus duos e meis præfeci. Naves cum præsidio, quantum mihi sufficere videbatur, curæ Hasdrubalis relinquebantur; Dagon et Astarte ad seligendum pro anchoris aptiorem locum, prorsum descendere iussi; Cabiri autem, quippe quæ minore aquæ mole impediebatur, ad circitandum in flumine et ad commeatum comparandum relinquebatur. Ductore viæ nobis dato, omnibusque quæ ad iter faciendum usui essent compositis, ad explorandam novam regionem profecti sumus.

Eo in itinere per vastam et editiorem planitiem per plures sylvas ac præcipitia multas solitudines traiiciebamus, vesperi autem satis idoneum nacti locum, castrametati sumus. Iter plurium dierum per loca deserta longosque anfractus perquam tædiosum fuit; et etiam iam quartus ex quo Bætim reliquebamus illuxit dies quum denique circa meridiem primum vicum Ibericum conspicati sumus. Omnes incolæ sub armis erant, seque, quum adveneramus, difficiles præbere videbantur, sed pauca munuscula principum animos emollire et permulcere cœperunt; quo facto, etiam impetravimus ab iis ut in sterilibus tumulis, circiter tria stadia ab suis paucis mappalibus, castra nobis ponere liceret. Hannibale administrante castra nostra fossá, aggere atque vallo munivimus, ac biduo ad opus fodiendi parati eramus, quo in cœpto consilio utebamur periti metallici quem eo proposito nobiscum acciveramus.

Molimen ingens aggressi sumus. Tres menses diuturnos sine intercapedine prosequebamur. Iberi diffidentes quidem se erga nos præbuerunt, nihil tamen cum hostili animo contra nos susceperunt. Astarte tamen nobis propitiá quamvis labores nostri perquam erant ardui, magno tamen emolumento consummati. Fossiones, altera post alteram, fructuosissimas se comprobarunt, ita quidem, ut compendii pars e cœpto fodinario quæ mihi obvenerat, bina millia siclorum exæquaret. Partem huius ipso eodem loco repurgandam curavi, ac retinendam apud me censui, cæteram terram argenteam statis temporibus, per servos conductitios ad Astarten comportari iussi, unde mihi post singulas vecturas apochæ, ut conventum erat, remissæ sunt.

Tandem tempus advenisse arbitrabar ut agmina nostra ad redeundum instruerem. His administratis, duce itineris Iberico quodam delecto, quem singulari curá custodiri iusseram, iter ad naves suscepimus, ex imo corde læti, quod ex his desertis, post tam diuturnum tempus, nobis ac libertati redditi sumus.

Vix interim pedes e castris extuleramus, quum Iberi impetum eo fecerunt, valla everterunt, cunctasque res, etiam minutas, ac prorsus nullius pretii, avidissime conquisiverunt.