Kostenlos

Meditationes de prima philosophia

Text
0
Kritiken
iOSAndroidWindows Phone
Wohin soll der Link zur App geschickt werden?
Schließen Sie dieses Fenster erst, wenn Sie den Code auf Ihrem Mobilgerät eingegeben haben
Erneut versuchenLink gesendet

Auf Wunsch des Urheberrechtsinhabers steht dieses Buch nicht als Datei zum Download zur Verfügung.

Sie können es jedoch in unseren mobilen Anwendungen (auch ohne Verbindung zum Internet) und online auf der LitRes-Website lesen.

Als gelesen kennzeichnen
Schriftart:Kleiner AaGrößer Aa

| Neque profecto quicquam est in his omnibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum: sed quia cum minus attendo, et rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab ente aliquo procedat quod sit revera perfectius: ulterius quaerere libet, an ego ipse habens illam ideam esse possem si tale ens nullum existeret.

Nempe a quo essem? a me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis, nihil enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum cogitari, aut fingi potest.

Atqui, si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim perfectiones quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem: nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt difficilius acquiri posse, quam illa quae jam in me sunt, nam contra, manifestum est longe difficilius fuisse me, hoc est rem, sive substantiam cogitantem, ex nihilo emergere, quam multarum rerum quas | ignoro cognitiones32, quae tantum istius substantiae accidentia sunt, acquirere. Ac certe, si majus illud a me haberem, non mihi illa saltem quae facilius haberi possunt denegassem: sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio; quia nempe nulla difficiliora factu mihi videntur: si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer.

Neque vim harum rationum effugio, si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae authorem esse quaerendum: quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest, quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante fuerim non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad durationis33 naturam eadem plane vi, et actione opus esse ad rem quam|libet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam, si nondum existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt.

Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum, paulo post etiam sim futurus: nam cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus procul dubio conscius essem; sed et nullam esse experior, et ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere.

Forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum est in effectu; et idcirco cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem mei causa assignetur, | illam etiam esse rem cogitantem et omnium perfectionum, quas Deo tribuo, ideam habere fatendum est; potestque de illa rursus quaeri an sit a se vel ab alia; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe, cum vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de hac altera quaeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur, quae erit Deus.

Satis enim apertum est, nullum hic dari posse progressum in infinitum, praesertim cum non tantum de causa, quae me olim produxit, hic agam, sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conservat.

Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum concurrisse, et ab una ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia ideam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul | junctae in uno aliquo, qui sit Deus; nam contra unitas, simplicitas, sive inseparabilitas eorum omnium quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perfectionibus34 quas in eo esse intelligo; nec certe istius omnium ejus perfectionum unitatis idea35 in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim; neque enim efficere potuit ut illas simul junctas, et inseparabiles intelligerem, nisi simul effecerit, ut quaenam illae essent agnoscerem.

Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quatenus sum res cogitans, effecerunt; sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem (quam solam nunc pro me accipio) inesse judicavi: ac proinde hic nulla de iis difficultas esse potest, sed omnino est concludendum, ex hoc solo quod existam, quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei, in me sit, evidentissime demonstrari Deum etiam existere.

Superest tantum ut | examinem qua ratione ideam istam a Deo accepi, neque enim illam sensibus hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cum istae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere videntur; nec etiam a me efficta est, nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius36.

Et sane non mirum est Deum, me creando ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa; nec etiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa, sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem ejus factum esse, illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me percipior, hoc est, dum in meipsum mentis aciem converto, non modo intelligo me esse rem incompletam, et ab alio dependentem, remque ad majora, et majora sive meliora indefinite aspi|rantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia non indefinite et potentia tantum, sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse; totaque vis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus inquam ille idem cujus idea in me est, hoc est habens omnes illas perfectiones, quas ego non comprehendere, sed quocunque modo attingere cogitatione possum, et nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse: omnem enim fraudem, et deceptionem a defectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est.

Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram; placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, ejus attributa apud me expendere, et immensi hujus luminis pulchritudinem, quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueri, admi|rari, adorare. Ut enim in hac sola divinae majestatis contemplatione summam alterius vitae felicitatem consistere fide credimus, ita etiam jam ex eadem licet multo minus perfecta maximam, cujus in hac vita capaces simus, voluptatem percipi posse experimur.

Meditatio IV.
De vero et falso

Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, tamque accurate animadverti perpauca esse quae de rebus corporeis vere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut jam absque ulla difficultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas convertam: et sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum, et profun|dum, nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae: cumque attendo me dubitare, sive esse rem incompletam et dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis et completi, hoc est Dei, mihi occurrit; et ex hoc uno, quod talis idea in me sit, sive quod ego ideam illam habens existam, adeo manifeste concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam existentiam meam dependere, ut nihil evidentius, nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam. Jamque videre videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum et sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deveniatur.

 

In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; et quamvis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, proculdubio velle fallere vel malitiam | vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit.

Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem, quam certe, ut et reliqua omnia quae in me sunt, a Deo accepi, cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut, dum ea recte utor, possim unquam errare.

Nec ullum de hac re dubium superesset, nisi inde sequi videretur, me igitur errare nunquam posse, nam si quodcunque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non videor posse unquam errare. Atque ita prorsus, quamdiu de Deo tantum cogito, totusque in eum me converto, nullam erroris, aut falsitatis causam deprehendo; sed postmodum ad me reversus experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive entis summe perfecti realem et positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, sive ejus quod ab omni perfectione summe abest, negativam quandam ideam mihi obversari, et me tanquam medium quid inter Deum et nihil, sive in|ter summum ens et non ens ita esse constitutum, ut, quantenus a summo ente sum creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar, aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, sive de non ente participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quam plurima, non adeo mirum esse quod fallar: atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat, sed tantummodo esse defectum, nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem ex eo quod facultas verum judicandi quam ab illo habeo, non sit in me infinita.

Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non videtur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliqua sibi debita perfectione sit privata; nam si quo | peritior est artifex, eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris absolutum? nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare ut nunquam fallerer; nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum; anne ergo melius est me falli quam non falli?

Dum haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de ejus existentia ideo esse dubitandum, quod forte quaedam alia esse experiar quae quare, vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo; cum enim jam sciam naturam meam esse valde infirmam et limitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus quod a fine peti solet in rebus Physicis37 nullum usum habere existimo; non enim absque temeritate | me puto posse investigare fines Dei.

Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus: quod enim forte non immerito, si solum esset, valde imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; et quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me, et Deum existere certo cognovi, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam.

Deinde, ad me propius accedens, et qualesnam sint errores mei (qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt) investigans, adverto illos a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi38 sive ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu, et simul a voluntate. Nam per solum intellectum percipio tantum ideas de quibus | judicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecise sic spectato reperitur; quamvis enim innumerae fortasse res existant, quarum ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis privatus, sed negative tantum destitutus sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum afferre, qua probem Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere debuisse quas in aliquibus ponere potest. Nec vero etiam queri possum quod non satis amplam et perfectam voluntatem, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim, nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandum mihi videtur, nulla alia in me sunt tam perfecta, aut tanta, quin intelligam perfectiora, sive majora adhuc esse posse. Nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco perexiguam illam et valde finitam in me esse, simulque alte|rius cujusdam multo majoris, imo maximae, atque infinitae ideam formo, illamque ex hoc ipso quod ejus ideam formare possim, ad Dei naturam pertinere percipio. Eadem ratione si facultatem recordandi, vel imaginandi, vel quaslibet alias examinem, nullam plane invenio, quam non in me tenuem, et circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam. Sola est voluntas, sive arbitrii libertas, quam tantam in me experior ut nullius majoris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipue sit, ratione cujus imaginem quandam, et similitudinem Dei me referre intelligo: nam quamvis major absque comparatione in Deo quam in me sit, tum ratione cognitionis et potentiae quae illi adjunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam et efficacem; tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit; non tamen in se formaliter et praecise spectata major videtur, quia tantum in eo consistit quod idem vel facere, vel non facere (hoc est affirmare vel negare, prosequi vel fugere) possimus, vel potius in eo tantum quod ad id quod | nobis ab intellectu proponitur affirmandum vel negandum, sive prosequendum vel fugiendum ita feramur, ut a nulla vi externa nos ad id determinari sentiamus. Neque enim opus est me in utramque partem ferri posse ut sim liber, sed contra quo magis in unam propendeo, sive quia rationem veri et boni in ea evidenter intelligo, sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo; nec sane divina gratia, nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem, sed potius augent, et corroborant. Indifferentia autem illa quam experior, cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, et nullam in ea perfectionem, sed tantummodo in cognitione39 defectum, sive negationem quandam testatur; nam si semper quid verum et bonum sit clare viderem, nunquam de eo quod esset judicandum vel eligendum deliberarem, atque ita, quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem.

Ex his autem percipio nec vim volen|di, quam a Deo habeo, per se spectatam causam esse errorum meorum; est enim amplissima, atque in suo genere perfecta; neque etiam vim intelligendi, nam quidquid intelligo, cum a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo, nec in eo fieri potest ut fallar. Unde ergo nascuntur mei errores? nempe ex hoc uno quod cum latius pateat voluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendo; ad quae cum sit indifferens, facile a vero et bono deflectit, atque ita et fallor et pecco.

Exempli causa, cum examinarem hisce diebus an aliquid in mundo existeret, atque adverterem, ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare illud quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua vi externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est propensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum | indifferens. Nunc autem, non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversatur, contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est, vel potius quae ego ipse sum40, alia sit ab ista natura corporea, vel an ambae idem sint; et suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere, quae mihi unum magis quam aliud persuadeat, certe ex hoc ipso sum indifferens ad utrumlibet affirmandum vel negandum, vel etiam ad nihil de ea re judicandum.

Quinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit, de quibus intellectus nihil plane cognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate deliberatur; quantumvis enim probabiles conjecturae me trahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam in contrarium impellendam. Quod satis | his diebus sum expertus, cum illa omnia quae prius ut vera quam maxime credideram, propter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui.

Cum autem quid verum sit, non satis clare et distincte percipio, si quidem a judicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, et non falli, sed si vel affirmem, vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallar41; si vero alteram amplectar, casu quidem incidam42 in veritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis determinationem; atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit, privatio, inquam, inest in ipsa operatione, quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet.

Neque enim habeo causam ullam conquerendi, quod Deus mihi non majo|rem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, et de ratione intellectus creati ut sit finitus, estque quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est, non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit.

 

Non habeo etiam causam conquerendi quod voluntatem dederit latius patentem quam intellectum, cum enim voluntas in una tantum re, et tanquam in indivisibili consistat, non videtur ferre ejus natura ut quicquam ab illa demi possit; et sane quo amplior est, tanto majores debeo gratias ejus datori.

Nec denique etiam queri debeo, quod Deus mecum concurrat ad eliciendos illos actus voluntatis, sive illa judicia in quibus fallor: illi enim actus sunt omnino veri et boni, quatenus a Deo dependent, et major in me quodammodo perfectio est quod illos possim elicere quam si non possem. Privatio autem, in qua sola ratio formalis falsi|tatis et culpae consistit, nullo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum relata ut causam privatio, sed tantummodo negatio dici debet. Nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi vel non assentiendi quibusdam, quorum claram et distinctam perceptionem in intellectu meo non posuit, sed proculdubio in me imperfectio est, quod ista libertate non bene utar, et de iis quae non recte intelligo judicium feram. Video tamen fieri a Deo facile potuisse ut, etiamsi manerem liber, et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem, nempe si vel intellectui meo claram et distinctam perceptionem omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset; vel tantum si adeo firmiter memoriae impressisset, de nulla unquam re esse judicandum quam clare et distincte non intelligerem, ut nunquam ejus possem oblivisci; et facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, perfectiorem futurum fuisse, quam nunc sum, si talis a Deo factus essem. Sed non ideo | possum negare quin major quodammodo perfectio sit in tota rerum universitate quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes plane similes essent, et nullum habeo jus conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit quae non est omnium praecipua, et maxime perfecta.

Ac praeterea, etiam ut non possim ab erroribus abstinere, priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium perceptione, de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum quod recorder, quoties de rei veritate non liquet, a judicio ferendo esse abstinendum; nam quamvis eam in me infirmitatem esse experiar, ut non possim semper uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attenta et saepius iterata meditatione efficere ut ejusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram.

Qua in re cum maxima et praecipua hominis perfectio consistat, non parum me hodierna meditatione lucratum esse | existimo, quod erroris et falsitatis causam investigarim: et sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui, nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo, ut ad ea tantum se extendat quae illi clare et distincte ab intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara et distincta perceptio proculdubio est aliquid43, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum authorem habet, Deum inquam illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat, ideoque proculdubio est vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem; assequar enim illam profecto, si tantum ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis quae confusius et obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo.

32cogitationes (1. Aufl.). Im Französischen: »les lumières et les connaissances«.
33Die Ausgabe von Adam-Tannery hat hier: »temporis«.
34perfectionibus praecipuis (1. Aufl.).
35Im Französischen: »l'idée de cette unité et assemblage«.
36»ac proinde – ipsius«. Im Französischen: »et par conséquent il ne reste plus autre chose à dire, sinon que comme l'idée de moi-même, elle est née et produite avec moi dès lors que j'ai été créé«.
37Im Französischen: »dans les choses Physiques, ou naturelles«.
38Die 1. Aufl. hat »intelligendi« (wohl ein Druckfehler).
39»in cognitione« steht in der 1. Aufl. hinter »quandam« (Z. 4).
40Die erste französische Übersetzung hat hier: »ou plutôt par laquelle je suis ce que je suis«. Die Übertragung von Fedé korrigiert das in »ou plutôt que je suis moi-même«.
41»fallor« (1. Aufl.).
42incido (1. Aufl.).
43»quia … aliquid«. Im Französischen: »parceque toute conception claire et distincte est sans doute quelque chose de réel, et de positif«. Hier liegt wahrscheinlich wieder eine Korrektur von Descartes selbst vor.