Kostenlos

Meditationes de prima philosophia

Text
0
Kritiken
iOSAndroidWindows Phone
Wohin soll der Link zur App geschickt werden?
Schließen Sie dieses Fenster erst, wenn Sie den Code auf Ihrem Mobilgerät eingegeben haben
Erneut versuchenLink gesendet

Auf Wunsch des Urheberrechtsinhabers steht dieses Buch nicht als Datei zum Download zur Verfügung.

Sie können es jedoch in unseren mobilen Anwendungen (auch ohne Verbindung zum Internet) und online auf der LitRes-Website lesen.

Als gelesen kennzeichnen
Schriftart:Kleiner AaGrößer Aa

Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis: quid est autem hoc praecise quod sic | imaginor? Attendamus, et remotis iis, quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit, nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile. Quid vero est hoc flexibile, mutabile?19 an quod imaginor, hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse? Nullo modo, nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere, nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum? nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota? nam in cera liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus, si calor augeatur; nec recte judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere, quam fuerim unquam imaginando complexus. Superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere20: dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est. Quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur? Nempe ea|dem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ab initio esse arbitrabar21: atqui, quod notandum est, ejus perceptio22 non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio quae vel imperfecta esse potest et confusa, ut prius erat, vel clara et distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo.

Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis haec apud me tacitus, et sine voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, et fere decipior ab ipso usu loquendi: dicimus enim nos videre ceram ipsammet si23 adsit, non ex colore, vel figura eam adesse judicare. Unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione cognosci, nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre. Quid autem video praeter pileos et vestes, sub quibus latere possent automata, sed judico homines esse: atque ita id quod | putabam me videre oculis, sola judicandi facultate, quae in mente mea est, comprehendo.

Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse, pergamusque deinceps, attendendo utrum ego perfectius, evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi, tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur? Certe hac de re dubitare esset ineptum, nam quid fuit in prima perceptione distinctum? quid quod non a quovis animali haberi posse videretur? At vero cum ceram ab externis formis distinguo, et tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere.

Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihildum enim aliud admitto in me esse praeter | mentem. Quid, inquam, ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius, evidentiusque cognosco? nam si judico ceram existere ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere ex eo ipso quod hanc videam. Fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur; sed fieri plane non potest cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim. Simili ratione si judico ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, videlicet me esse: si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia, quae sunt extra me posita licet applicare. Porro autem, si magis distincta24 visa sit cerae perceptio25, postquam mihi non ex solo visu, vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc | cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent. Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest, ut ea, quae ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur.

Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam, nam cum mihi nunc notum sit ipsamet corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.

Meditatio III.
De Deo, quod existat

Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes et falsas nihili pendam, meque solum alloquendo, et penitius inspiciendo, meipsum paulatim mihi magis notum et familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans26, volens, nolens, imaginans etiam et sentiens; ut enim ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus.

Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire hac|tenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi. Sum certus me esse rem cogitantem, nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re sim certus? nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam et distincta perceptio ejus quod affirmo; quae sane non sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum, si posset unquam contingere, ut aliquid quod ita clare et distincte perciperem falsum esset: ac proinde jam videor pro regula generali posse statuere, illud omne esse verum quod valde clare et distincte percipio.

Verumtamen multa prius ut omnino certa et manifesta admisi, quae tamen postea dubia esse deprehendi: qualia ergo ista fuere? nempe terra, coelum, sidera et cetera omnia quae sensibus usurpabam; quid autem de illis clare percipiebam? Nempe ipsas talium rerum ideas, sive cogitationes menti meae obversari; sed ne nunc quidem illas ideas in me esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam, quodque | etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam, nempe res quasdam extra me esse, a quibus ideae istae procedebant, et quibus omnino similes erant; atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe, si verum judicabam, id non ex vi meae perceptionis contingebat.

 

Quid vero cum circa res Arithmeticas, vel Geometricas aliquid valde simplex et facile considerabam, ut quod duo et tria simul juncta sint quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar, ut vera esse affirmarem? Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quam quia veniebat in mentem forte aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse, ut etiam circa illa deciperer, quae manifestissima viderentur. Sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem velit; facile illi esse efficere ut errem, etiam in iis27 quae me puto mentis oculis quam evidentissime intueri; quoties vero ad ipsas res quas valde | clare percipere arbitror me converto, tam plane ab illis persuadeor, ut sponte erumpam in has voces, fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim, quandiu me aliquid esse cogitabo, vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse; vel forte etiam ut duo et tria simul juncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certe cum nullam occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrum sit aliquis Deus, valde tenuis, et, ut ita loquar, Metaphysica dubitandi ratio est, quae tantum ex ea opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur, quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et si sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignorata, non videor de ulla alia plane certus esse unquam posse.

Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes meas cogitationes in certa genera distribuam, et in quibusnam ex illis veritas aut fal|sitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cum hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito; aliae vero alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, cum timeo, cum affirmo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quam istius rei similitudinem cogitatione complector; et ex his aliae voluntates, sive affectus, aliae autem judicia appellantur.

Jam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam, falsae proprie esse non possunt, nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram. Nulla etiam in ipsa voluntate, vel affectibus falsitas est timenda, nam quamvis prava, quamvis etiam ea quae nusquam sunt possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare, ac proinde sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar. Praecipuus autem error et | frequentissimus, qui possit in illis reperiri, consistit in eo quod ideas, quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me positis similes esse, sive conformes: nam profecto, si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud referrem, vix mihi ullam errandi materiam dare possent.

Ex his autem ideis aliae innatae, aliae adventitiae, aliae a me ipso factae mihi videntur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit veritas, quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab ipsamet mea natura; quod autem nunc strepitum audiam, solem videam, ignem sentiam, a rebus quibusdam extra me positis procedere hactenus judicavi; ac denique Sirenes, Hyppogryphes, et similia a me ipso finguntur: vel forte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel omnes innatas, vel omnes factas; nondum enim veram illarum originem clare perspexi.

Sed hic praecipue de iis est quaerendum, quas tanquam a rebus extra me existentibus desumptas considero, quaenam me mo|veat ratio ut illas istis rebus similes esse existimem; nempe ita videor doctus a natura, et praeterea experior illas non a mea voluntate nec proinde a me ipso pendere, saepe enim vel invito obversantur, ut jam, sive velim, sive nolim, sentio calorem, et ideo puto sensum illum, sive ideam caloris a re a me diversa, nempe ab ignis, cui assideo, calore mihi advenire, nihilque magis obvium est, quam ut judicem istam rem suam similitudinem potius, quam aliud quid in me immittere.

Quae rationes an satis firmae sint, jam videbo. Cum hic dico me ita doctum esse a natura, intelligo tantum spontaneo quodam impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum. Quae duo multum discrepant; nam quaecumque lumine naturali mihi ostenduntur, (ut quod ex eo quod dubitem sequatur me esse, et similia) nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse potest, cui aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa non vera esse possit docere; sed quantum ad impetus naturales, jam saepe | olim judicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re magis fidam.

Deinde, quamvis ideae illae a voluntate mea non pendeant, non ideo28 constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere; ut enim impetus illi, de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen mea diversi esse videntur, ita forte etiam aliqua alia est in me facultas, nondum mihi satis cognita, istarum idearum effectrix, ut hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum ope, in me formari.

Ac denique, quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istis similes esse debere; quinimo in multis saepe magnum discrimen videor deprehendisse; ut, exempli causa, duas diversas solis ideas apud me invenio, unam tanquam a sensibus haustam, et quae maxime inter illas quas adventitias existimo est recensenda, per quam mihi valde parvus apparet; aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam, | hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam vel quocunque alio modo a me factam, per quam aliquoties major quam terra exhibetur; utraque profecto similis eidem soli extra me existenti esse non potest, et ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilem, quae quam proxime ab ipso videtur emanasse.

Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex certo29 judicio, sed tantum ex coeco aliquo impulsu credidisse res quasdam a me diversas existere, quae ideas sive imagines suas per organa sensuum, vel quolibet alio pacto, mihi immittant.

Sed alia quaedam adhuc via mihi occurrit ad inquirendum, an res aliquae, ex iis quarum ideae in me sunt, extra me existant. Nempe quatenus ideae istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, et omnes a me eodem modo procedere videntur; sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde diversas. Nam proculdubio illae quae substantias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, | plus realitatis objectivae30 in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia repraesentant; et rursus illa per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exhibentur.

Jam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa efficiente et totali, quantum in ejusdem causae effectu, nam quaeso undenam posset assumere realitatem suam effectus, nisi a causa? et quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet? Hinc autem sequitur, nec posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est, quod plus realitatis in se continet, ab eo quod minus: atque hoc non modo perspicue verum est de iis effectibus, quorum realitas est actualis sive formalis; sed etiam de ideis, in quibus consideratur tantum realitas objectiva; hoc est non modo non potest, exempli causa, aliquis lapis | qui prius non fuit, nunc incipere esse, nisi producatur ab aliqua re, in qua totum illud sit vel formaliter, vel eminenter quod ponitur in lapide; nec potest calor in subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor, et sic de ceteris; sed praeterea etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis, nisi in me posita sit ab aliqua causa, in qua tantundem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore, vel lapide concipio. Nam quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali, sive formali in meam ideam transfundat, non ideo putandum est illam minus realem esse debere, sed talem esse naturam ipsius ideae, ut nullam aliam ex se realitatem formalem exigat, praeter illam quam mutuatur a cogitatione mea, cujus est modus; quod autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis formalis, quantum ipsa continet objectivae; si enim ponamus aliquid in | idea reperiri, quod non fuerit in ejus causa, hoc igitur habet a nihilo; atqui quantumvis imperfectus sit iste essendi modus quo res est objective in intellectu per ideam, non tamen profecto plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest.

Nec etiam debeo suspicari, cum realitas, quam considero in meis ideis, sit tantum objectiva, non opus esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum idearum, sed sufficere, si sit in iis etiam objective; nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsarum natura, ita modus essendi formalis competit idearum causis, saltem primis et praecipuis, ex earum natura: et quamvis forte una idea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi, in quo omnis realitas formaliter contineatur quae est in idea tantum objective; adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a perfectione re|rum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut perfectius continere.

Atque haec omnia quo diutius et curiosius examino, tanto clarius et distinctius vera esse cognosco; sed quid tandem ex his concludam? nempe si realitas objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter, nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsum ejus ideae causam esse posse, hinc necessario sequi, non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem quae istius ideae est causa, etiam existere; si vero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei a me diversae existentia certum reddat, omnia enim diligentissime circumspexi, et nullum aliud potui hactenus reperire.

Ex his autem meis ideis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua hic nulla difficultas esse potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas, et inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant.

 

Et quantum ad ideas | quae alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illa ex iis quas habeo mei ipsius, et rerum corporalium, et Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli in mundo essent.

Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatur a me ipso potuisse proficisci; nam si penitius inspiciam, et singulas examinem eo modo quo heri examinavi ideam cerae: animadverto perpauca tantum esse, quae in illis clare et distincte percipio, nempe magnitudinem sive extensionem in longum, latum, et profundum: figuram quae ex terminatione istius extensionis exsurgit; situm quem diversa figurata inter se obtinent; et motum, sive mutationem istius situs; quibus addi possunt substantia, duratio, et numerus: caetera autem ut lumen, et colores, soni, odores, sapores, calor et frigus, aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse et obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an ideae quas | de illis habeo sint rerum quarundam ideae, an non rerum; quamvis enim falsitatem proprie dictam sive formalem nonnisi in judiciis posse31 reperiri paulo ante notaverim, est tamen profecto quaedam alia falsitas materialis in ideis, cum non rem tamquam rem repraesentant: ita, exempli causa, ideae quas habeo caloris et frigoris tam parum clarae et distinctae sunt, ut ab iis discere non possim an frigus sit tantum privatio caloris, vel calor privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum; et quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt, siquidem verum sit frigus nihil aliud esse quam privationem caloris, idea quae mihi illud tanquam reale quid et positivum repraesentat, non immerito falsa dicetur, et sic de caeteris.

Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem a me diversum assignem, nam si quidem sint falsae, hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere, hoc est, non aliam ob causam in me esse, quam quia deest aliquid naturae meae, nec est pla|ne perfecta; si autem sint verae, quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent, ut ne quidem illud a non re possim distinguere, non video cur a me ipso esse non possint.

Ex iis vero quae in ideis rerum corporalium clara et distincta sunt, quaedam ab idea mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, et si quae alia sint ejusmodi; nam cum cogito lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se apta est existere, itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem, et non extensam; lapidem vero esse rem extensam, et non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire; itemque, cum percipio me nunc esse, et prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro ideas durationis et numeri, quas deinde ad quascunque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe | extensio, figura, situs, et motus, in me quidem, cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter.

Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque extat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt ut quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur. Ideoque ex antedictis Deum necessario existere est concludendum.

Nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso quod sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita procederet.

Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam, sed tantum per | negationem finiti, ut percipio quietem, et tenebras per negationem motus, et lucis; nam contra manifeste intelligo plus realitatis esse in substantia infinita, quam in finita, ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei, quam mei ipsius: qua enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc est aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus meos agnoscerem?

Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris, et frigoris, et similium animadverti; nam contra, cum maxime clara et distincta sit, et plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Est inquam haec idea entis summe perfecti, et infiniti maxime vera; nam quamvis forte fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut de idea | frigoris ante dixi. Est etiam maxime clara et distincta; nam quidquid clare et distincte percipio, quod est reale et verum, et quod perfectionem aliquam importat totum in ea continetur: nec obstat quod non comprehendam infinitum, vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte etiam attingere cogitatione ullo modo possum; est enim de ratione infiniti, ut a me qui sum finitus non comprehendatur, et sufficit me hoc ipsum intelligere, ac judicare illa omnia quae clare percipio et perfectionem aliquam importare scio, atque etiam forte alia innumera quae ignoro, vel formaliter vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo, sit omnium quae in me sunt maxime vera, et maxime clara et distincta.

Sed forte majus aliquid sum quam ipse intelligam, omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo potentia quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exerant, neque ad actum reducantur; experior enim jam cognitionem meam paulatim augeri; nec video quid obstet quo | minus ita magis et magis augeatur in infinitum, nec etiam cur cognitione sic aucta non possim ejus ope reliquas omnes Dei perfectiones adipisci; nec denique cur potentia ad istas perfectiones, si jam in me est, non sufficiat ad illarum ideam producendam.

Imo nihil horum esse potest, nam primo ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri, et multa in me esse potentia quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est potentiale, namque hoc ipsum gradatim augeri certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea etiamsi cognitio mea semper magis et magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu infinitam, quia nunquam eo devenietur, ut majoris adhuc incrementi non sit capax. Deum autem ita judico esse actu infinitum, ut nihil ejus perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse objectivum ideae non a solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, sive formali posse produci.

19»Quid – mutabile?« Dieser Satz fehlt in der ersten Auflage.
20Im Französischen für »sed – percipere« schärfer: »et qu'il n'y a que mon entendement seul qui le conçoive«.
21Im Französischen für »eadem – arbitrabar«: »et la même que je connaissais dès le commencement«. Auch hier dürfte die Fassung der Übersetzung die bessere sein.
22Im Französischen der Zusatz: »ou bien l'action par laquelle on (nach sa perception) l'aperçoit«.
23ipsam, etsi (1. Aufl.).
24distincte (1. Aufl.; auch bei Güttler!)
25Im Französischen besser: »Or si la notion et la connaissance de la cire …« Nachher heißt es: »toutes les raisons qui servent à connaître et concevoir la nature de la cire …«. Diese Verbesserungen rühren wahrscheinlich von Descartes selbst her.
26Im Französischen der Zusatz: »qui aime, qui hait«.
27his (1. Aufl.).
28ideo non (Güttler).
29ex certo aliquo judicio (1. Aufl.; so auch Güttler). Der franz. Text hat: »par un jugement certain et prémédité«. Das »aliquo« ist wohl absichtlich von Descartes gestrichen worden.
30Die »realitas objectiva« wird im franz. Text erläutert: »c'est-à-dire participent par représentation à plus de degrés d'être ou de perfection«.
31Die Ausgabe von Adam-Tannery hat hier den Fehler: posset.