Kostenlos

Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV)

Text
0
Kritiken
iOSAndroidWindows Phone
Wohin soll der Link zur App geschickt werden?
Schließen Sie dieses Fenster erst, wenn Sie den Code auf Ihrem Mobilgerät eingegeben haben
Erneut versuchenLink gesendet

Auf Wunsch des Urheberrechtsinhabers steht dieses Buch nicht als Datei zum Download zur Verfügung.

Sie können es jedoch in unseren mobilen Anwendungen (auch ohne Verbindung zum Internet) und online auf der LitRes-Website lesen.

Als gelesen kennzeichnen
Schriftart:Kleiner AaGrößer Aa

ERUDITISSIMO VIRO
D. BERNARDINO
RAMAZZINO

Medicinæ Publico Professori, & in Academia
Cæsareo-Leopoldina C. N. Hip. III
JO: BAPTISTA BOCCABADATUS
S. P. D

Motiones Mercurii in Barometro, modò se attollentis, modò se deprimentis eruditissimorum Virorum Observationes advocarunt. Nescio tamen quo fato, in ipsis sensibilibus hujus experimenti Phęnomenis discrepent eruditissimi Observatores. Alii enim, inter quos Doctissimus Borellus, asserunt, Aere ad pluviam inclinante Mercurium intus sublevari, deprimi post delapsos imbres; alii deprimi pluvia imminente, deficiente attolli. Hæc est speculationis rerum naturalium conditio, ut nihil sit absque Adversario.

Hoc secundum, Vir studiosissime, apparet ex tua hujus experimenti Ephemeride, acta Anno præterito 1694, quam ad me dimisisti, imbecillitati meæ mandatis tuis decus addens, quibus petis, ut quid sentiam exponam.

Mercurium internum in Barometro elevari vi pressionis externi Aeris non est inter Neotericos qui dubitet, omnisque ratio dubitandi sublata videtur. Accidens igitur hujus aliqualis majoris, minorisve depressionis, vel elevationis Mercurii, à majori, vel minori ejusdem Aeris exterioris gravitate, vel pressione causari consentaneum est. Eodem modo videmus idem fluidum ejusdem Barometri in Valle, ubi magis gravitat Aer, ascendere, in cacumine Montis, ubi minùs, descendere. Eundem igitur Aerem, juxtà experimenti tui Phœnomena, statuendum esse leviorem, apparet pluvia se congregante, tunc enim Mercurius deprimitur, graviorem eadem cessante, tunc enim attollitur.

Nec sublato quodam sensuum præjudicio, quo Aerem Vaporibus imbutum graviorem dicimus, absonum videtur. Juxtà enim sententiam cujusdam Borelli in Burgundica Philosophia appositam (quę si non pęnitùs, saltem pro aliqua parte arridet) Vapores ex quorum coacervatione fit pluvia, cum per Aerem ascendant, statuendi videntur ipso Aere leviores in specie, quapropter idem spatium Vaporibus, & Aere plenum, levius est eodem spatio solo Aere pleno, & magis, vel minus leve, prout à majori, minorive materia Vaporum occupatur. Mercurius igitur deprimitur nimbis accedentibus, quia Aer majoribus Vaporibus imbutus minus gravitat, attollitur pluvia cessante, quia Aer Vaporibus depuratus, magis gravitat.

Paucis, & alienis satisfecissem, si hæc sententia in omnibus suis partibus satisfaceret; sed cum aliquam hæsitandi rationem relinquat, quod tenuissimum do, pęnitus emensum dare cupio.

Licet enim videatur ab ipso ascensu Vaporum per Aerem satis eorundem specifica levitas probata, in hoc tamen deficit supposita evidentia, quòd solis sensibus acquiescit, nulla ulterius suadente ratione. Quod tanto magis urget, quia graviora in specie per fluida minus gravia ascendere plurimæ Observationes ostendunt.

Omnem materiam in partibus minutissimis attritam in facillimum ascensum evadere quotidiè experimur. Terram in tenuissimum pulverem redactam, in turbines quodamodò elevari patet, non tamen eæ particulæ specificam gravitatem ammittunt, cessante enim motu Aeris, quo feruntur in inferiora subsidunt. Sal imum Vasis occupans, si superponatur aqua, dissolvitur, & minutissimæ partes ad summam humoris superficiem ascendunt; si enim eadem superficies extremo linguæ apice attingatur, salsa degustatur. Non per hoc tamen, quòd ascendant particulæ Salis, propriam specificam gravitatem ammittunt gravitate aquæ majorem: plurimæ enim experientiæ demonstrant aquam salinis partibus imbutam graviorem in specie esse pura, & simplici aqua. Ascendunt enìm per aquam, licet in specie graviores, quià juxtà sententiam Doctissimi Boyle, partes aquæ etiam quiescentis, & stagnantis, continuò agitantur, & commoventur, quod apparet ex ipsa Salium immersorum dissolutione; non enim daretur ea actio solvendi partes adhærentes, & forsan complicatas, nisi dato aliquo motu. A motu igitur partium humoris, partes Salis tam per transversum, quàm sursum aguntur, eodem modo quo partes terræ, pulvis scilicet, à motu Aeris feruntur. Hìc tamen non datur partium subsidentia, ut in casu pulveris, quia in hoc cessat, vel modificatur motus Aeris, agitationem causantis, in aquæ verò partibus semper datur idem motus. Et ecce quomodò datur partium minutissimarum ascensus, licet in specie sint graviores eo fluido, per quod ascendunt. Ex quo patet, quòd Burgundicæ sententiæ ea pars, quæ Vapores Aere in specie leviores statuit quià forsan per Aerem ascendunt, nō penitus convenit.

Placeat igitur Vaporum naturam attentius contemplari; Ex ipsis sensibus patet quòd eadem facultas, quæ sensationibus nostris calorem inducit, Vapores excitat. Ulteriùs quoad fieri potest, hæc tenebrosa, obscuraque caloris qualitas detegatur. Agnoscamus cum Neotericis Ignem nihil aliud esse, quam vehementem particularum cujuscunque materiæ combustibilis motum, & maximam agitationem, qua proximas materias eodem modo afficiens, dissolvit, quod urere dicimus. Et hinc patebit calorem eodem modo esse partium agitationem, non quidem tam vehementem, sed minus remissam, & ideò non aptam ad urendum ea, quæ attingit; semper tamen partium motionem aliquam. Secundo loco concipiatur quòd ubi datur talis particularum vehemens agitatio (idest ignis) distrahantur, & removeantur partes Aeris. Patet in Cucurbitula, ubi tenuissima flamma omnem prope Aerem excludit, & si aliquis remanet rarissimus est, quod demonstrat vis Aeris externi sua pressione, in Cucurbitula applicata cutem intrudentis. Dato igitur, extante calore, motu supradicto, ibi danda est aliqua Aeris exclusio, & rarefactio.

Vapor excitatur à calore, quinimo ab ipso calore in statu vaporis conservatur; Accedente enim summi Aeris, ad quem istis motionibus elevantur, frigiditate, in ea regione, in qua non fit ea luminum Cœlestium repercussio ad invicem se decussantium, quæ causatur ab inæqualitate terrenæ superficiei, & ideò ea circumquaque partium circumpulsio, à qua eorundem motus, scilicet calor, causatur, Vapores iterum in guttas agglomerantur.

Dato igitur calore eodem tempore quo datur Vapor, datur illa partium motio, à qua partim expellitur, partim rarefit Aer. Quapropter tunc fit Concretum levius, & ideò congregatis Vaporibus, scilicet pluvia imminente, fit levior Aer, & Mercurius descendit. Convenit hęc ratio cum usitatis experimentis; Sole enim ultrà consuetum urente, pluviam expectamus, rigente hyeme, cum frigus aliquantulum remittitur, eandem timemus. Noctes serenæ glaciem, pruinas coagulant, quod non faciunt nubilosæ. Sed non omnis tamen difficultas sublata videtur, si enim Vapor, cum sua aquæ, cujus est pars, specifica gravitate ascendit, apparet simul cum Aere componere mixtum in specie potiùs gravius, non verò levius, solo Aere; quod est contra rationem expositam. Hæc tamen difficultas tollitur ad ipsam Cucurbitulam recurrendo. Considerata enim ea parva flamma in ejus ventre accensa, patet quòd in eo statu massa Aeris, & Vaporis simul, est magis levis quam ante flammam erat massa solius Aeris ejusdem Cucurbitulæ ventrem occupantis; applicata enim Cucurbitula ante flāmam accēsam, cutis intus non intruditur à pressione Aeris externi, prout fit si immediate post flammam accensam applicetur; Motio enim illarum particularum se se ad invicem pulsantium, ac circumpulsantium (eodem modo ac si frusta ligni per Aerem agitarentur, & se se extremitatibus, vel alio modo, invicem pulsarent) efficit quòd majorem locum occupent, quam si quiescerent; & inter se ad invicem magna spatia, & magnas intercapedines constituant, quę occupantur à subtili, & tenuissima substantia, sit Cartesiana, vel alia quæcunque, modo eodem quo spatia inter frusta ligni se invicem agitantia ab Aere occuparentur. Eodem modo data ea partium, licet minori agitatione, à qua causatur calor, qui extat, extante vapore, dantur inter partes motas, & moventes, istæ intercapedines à tenuissimas substantia occupatæ. Et ideò moles tunc premens non componitur ex solo Aere, & Vapore, sed ex Aere, Vapore, ac tenuissima substantia, qua verè fit in specie levior quam eadem mole solius Aeris. Levitas enim tenuissimę materię Vaporis gravitatem non solum compensat, sed excedit.

Sed ulteriùs urget alia hujus tui Experimenti observatio; calor enim, & frigus nullam in Mercurio alterationem elevationis, depressionisve producunt; & tamen dato calore danda est eadem partium agitatio, & ideò eadem materiæ rarefactio, ex quo eodem modo resultaret eadem levitas, & successivè Mercurii depressio; quod non accidit. Cum igitur ab eadem supposita causa, in analogo casu idem non sequatur effectus, ea verè non subsistit.

Quod tolli posse apparet, si considerentur particulæ materiæ, prout sunt, diverso modo configuratæ. Dantur enim diversæ configurationes corporum, quæ mediante motu, & eorum agitatione magis, minusve eadem corpora separant, majoribus, minoribusve spatiis interpositis, ut si configurationes sint sphœricæ, angulares, oblongæ, & sic successivè.

Partes igitur simplicis Aeris, prout homogeneæ configurationis, licet agitentur, (quod, puta, producatur ab Æstatis calore diversitatem motus in Barometro non faciente) non tantum sejunguntur, ac diducuntur, ità ut spatia quæ occupant magnam ejusdem materiæ subtilis, & levis quantitatem admittant, quantum partes Aeris, & Vaporum simul, heterogeneę configurationis, quæ ideò magis diducuntur, & majorem materiæ tenuis quantitatem inter magnas intercapedines, in eodem spatio admittunt. Quodque data motione partium fiat major eorundem diductio, data heterogenea earundem partium configuratione, patet in ipsa aqua cujus partes supra dictum est, cum Boyle, semper moveri; quinimò ea calefacta intra ebullitionem, licet majorem motum acquirant, non tamen partes tantum diducuntur, quantum evenit, si aliqua portio calcis humori addatur, tunc enim usque ad ebullitionem commoventur. Et hoc evenit quia solius aquæ partes sunt homogeneæ configurationis, & ideò licet moveantur, etiam tali motu, ut sensationem caloris faciant, nō tamen tam vehementer diducuntur, & separantur, ut fit cum datur motus partium heterogeneæ configurationis, aquæ scilicet, & calcis. In primo igitur casu simplicis caloris moventis partes homogeneas Aeris, & Mercurium non alterantis, non fit tanta raritas, quæ sensibilem levitatem supra extrinsecum Mercurium producat, prout fit in secundo casu, quo attenta partium se se mutuò agitantium heterogenea configuratione, Aeris scilicet, & Vaporum, fit major raritas, & ideò levitas sensibilis, & habilis ad alterandum æquilibrium inter pressiones Aeris externi, & interni Mercurii.

 

Hoc tantum tenue habeo, quod mandatis tuis tribuam: Si parvi ponderis est, de levitate agitur; tenuitatem Vaporum præsefert, & ideò ad radiantia ingenii tui lumina attollitur. Vale Vir doctissime, meque tui addictissimum ut soles ama.

Dabam Mutinæ die 20. Jan. 1695
ORNATISSIMO VIRO
Amico summè Colendo
DOMINO
BERNARDINO
RAMAZZINO
In Mutinensi Lyceo Publico Medicinæ
Professori,
Nec Non
Cæsareo-Leopoldinæ Academiæ Curiosorum
Naturæ Collegæ Meritissimo
FRANCISCUS TORTUS
S. P

VIR ORNATISSIME,
AMICE SUMME’ COLENDE

Sopitum jam penès nos suscitas denuò, Vir Eruditissime, amœnum Problema, quod nostram aliàs Minervam exercuit ipso coram Serenissimo Francisco Secundo Duce quondam nostro Clementissimo, dùm convalescens adhùc à gravi morbo decumberet, ejusque curationi de more interessemus, in quam nempè causam refundenda sit Hydrargyri intrà Fistulam Torricellianam inconstans libratio, illiusve saltem vicissitudo constantior, ut nimirum sicco, & sereno Cœlo Mercurius nonnihil altiùs, humido verò, ac pluvioso demissiùs externo prementi aeri æquilibretur. Quid circà implexum Phęnomenon istud opiner, etsi pensum solutionis in me nequaquam suscipiam, eo tamen ingenuo, quo vicissim utimur, animi candore, tibi pluries id ipsum sciscitanti haud hæsitanter aperiam, ut qui non meum tandem, sed Famigeratissimi Viri Jo: Alphonsi Borelli votum præcisè sum prolaturus: neque enim (ut fatear) in disquirenda hujusce effectus ratione, si rectà velimus incedere, aliam viam calcandam censeo pręter eam, quam scientifico lumine pręvio indigitavit, & stravit idem Vir Præclarissimus.

Enim verò quid unquam lumini naturæ consentaneum magis possumus imaginari, nisi quod dum elevatur Mercurius, augeturque, ut inde patet, aeris pondus, & pressio, id fiat, quià idem aer toto tempore pluviam antecedente (estò nobis sereno) intrà suas sublimiores porositates, seu intermedia inania spatiola perennem, & disgregatam aqueorum vaporum unà cum cœteris exhalantibus particulis sursùm, ac sursùm protrusorum affluentiam, & hospitale contubernium admittit, ut fieri posse per additionem novæ materiæ, ipsoque aere præexistente nequaquam depulso, Borellus autumat lib. de Motionibus Naturalibus à gravitate pendentibus, prop. 274. his verbis: Nec à veritate omninò alienum est, ut particulæ minimæ aquæ tam minutæ sint (& loquitur hìc de crassioribus, non de vaporosis) ut possint intrà vacuas capacitates aerearum particularum, scilicet intrà tubulos illos contineri, & ideò ab aliqua vi possint ibidem insinuari; quod idem posteà expressè, & in terminis statuit prop. 259. definiens, positis licet ab eo intrà aerem vacuitatibus, Non tamen esse necessarium, ut uniuersum spatium intrà aeris particulas contentum sit prorsùs inane; possunt enim ibidem innumeræ particulæ corporeæ, ramosæ, & solutæ existere, & vagari, ut sunt exhalationes aqueæ, terreæ, igneæ, & innumeræ aliæ, quibus intrà tales vacuitates congruam sedem assignat? E’ contrà verò dum deprimitur idem Mercurius, imminuiturque, ut similitèr patet, aeris pondus, & pressio, quid paritèr verosimiliùs coniectandum occurrit, nisi quod hoc ipsum contingat, quià eadem pluviæ materia ad turgentiam antecedentèr aggesta, tempore demùm actù pluvioso ab aereis latibulis, quasi ex spongia, sensim exprimitur, cum ex eodem Borello prop. 113. Aer habeat consistentiam veluti spongiosam, unde idem aer, qui prægnans anteà, ac successivè superfætans majorem pro sui æquipondio Hydrargyri molem sustinebat, erumpente postmodùm, vel integrè excluso fœtu, aqueas illas recentèr enixus particulas, minorem quoque Mercurii molem sibi patitur contraniti, donec paulò post redeunte undecunque, pro ejusdem aeris ad propinquum aerem æquilibrio, per subsequentem serenitatem nova vaporum illuvie, prægnans denuò, denuòque ponderosior, in novam rursùs Hydrargyrum urgeat altitudinem; pręcipuè cum doceat Borellus prop. 170. indiscriminatim, & absque ulla serenitatis, vel pluviæ limitatione, aqueas particulas perpetuò intrà aerem insinuari, & paulò post subdat, quòd reverà nunquam reperiri potest Aer omninò aridus, & absque ulla admixtione aquę, sed est veluti spongia quædam, qualem nos quoque modò retulimus?

Qua equidem alterna particularum aquearum perpetuo commeatu poros aeris subeuntium inclusione, & exclusione, luculenter explicari videtur, tùm serena, tùm pluviosa constitutio, simulque in imbrifero aere imminutum pondus, auctum verò in sereno, cujus idcircò cum ad summum devenerit Athletica plenitudo, & ad summum proindè altitudo Mercurii, vix fieri potest, quin intrà modicum tēporis intervallum pluvia suboriatur, quemadmodùm ex prægnanti ventre immanitèr turgido, & gravi, parùm distare exclusionem fœtus quælibet, vel rudis, novit muliercula. Hanc ob causam longam serenitatem longa regularitèr excipit pluvia, qua etiàm perseverante, si antecedentèr pluviali materia quaqua versùm intumuerit Aer, non modò secundùm altitudinem, verùm etiàm secundùm vastissimam latitudinem, in ipso pluviæ descensu vix, ac ne vix quidem, Mercurius deprimitur; statìm verò per brevissima alternatìm sicciora intervalla, pertinacitèr iterùm attollitur, recurrente videlicèt in subsidium per copias auxiliarias à lateralibus partibus eodem aerei Cylindri aqueo pondere, usquequò depleta undequaque immodicis imbribus Atmosphœra, Cylindro tandem leviore (cui scilicèt novus non succedat desuper, hinc, & indè aqueorum vaporum affluxus) in novissimæ pluviæ finali descensu Mercurium premat, cujusmodi exemplum in proximè elapso Decembri suprà modum pluvioso palàm conspeximus, in quo insuper illud animadversione dignum extitit, quòd excussa tandèm penitùs pluvia, ac subsequente postmodùm nova plurium dierum serenitate, proindèque novis, sed modicis, imbuto vaporibus aere, nihilominùs ad tantam nunquàm pervenit Mercurius altitudinem, ad quantam ob exuberantem vaporum aggestionem pertigit non modò antè pluviam, sed & in ipsa pluvia actuali, cui longiores idcircò totius anni serenitates, quò ad elevandum Mercurium pręter morem cessere. Hùc propterea respiciēs Borellus ipse, ex solertissimis duorum an̄orum observationibus simul collatis, hunc intèr tot Anomalos Mercurii ritus stabiliorem videri cautissimè protulit in expositione prop. 113. inquiens: “Videtur deduci posse quòd multotiès” (non tamen perpetuò, ut salvet incrementum Mercurii flantibus citrà pluviæ suspicionem, ventis Septentrionalibus, aliasque excipiat, ut suo loco fatetur, supremæ Atmosphęræ agitationes) “cum imminet aliqua diuturna, & continuata pluvia in illa Regione” (& quidem diaphana non rarò apud nos adhùc vigente, non tamen diutina, serenitate) “tunc Mercurius in fistula per aliquos gradus suprà consuetam altitudinem elevatur”, quasi hic sit summæ repletionis suprà notatæ, non durabilis status, pluviam imminentem, hoc est non longè distantem prænuncians, cùm videlicèt elevatur Mercurius excessu suprà morem satis insigni, ut constat ex illius verbis, nàm in consueta circitèr, vel paulò majori altitudine constitutus, cum modicam solumodò denotet vaporum copiam, ultrò tamen etiàm augendam, congeri, licet in aere aliquod augmentum ponderis indicet, diuturnæ nihilominùs etiamnùm serenitatis potiùs, quàm pluviæ signum esse consuevit: “E’ contrà” (subjungit idem Borellus) “pluvia jam actù cadente Mercurius in prædicta fistula deprimi solet”, decrescente videlicèt per excretionem pluviæ incumbentis aeris pressione, & pondere. Quarè inferiùs eadem cautione, & circumspectione adhibita concludit: “Fieri potest ob aeris pressionem suprà Mercurium stagnantem in fistula, ut ante pluviam” (ly ante pluviam, totum, serenum etiàm tempus, omnem penitùs pluviam verè antecedens connotante) “aer multò magis gravitet, & comprimat, quàm in ipso pluviæ” (etiàm vaporosæ, ut infrà) “descensu”. Neque per hoc quòd in magna Mercurii elevatione dicatur pluvia imminere, audiendus est textus de immediatissima pluviæ propinquitate, sed tantummodò de morali; quandoquidèm clarè circà hoc se ipsum explicat laudatus Auctor proposit. 115. inquiens, Quod “per aliquod tempus, antequam pluvia descendat fieri potest, ut Mercurius supremam illam altitudinem pertingat, in eaque etiam permaneat”, ex quo notabile aliquod temporis intervallum antè pluviam intelligi debere, neminem latet; usquequò enim in ea altitudine sustinetur Mercurius, potest quidem non longè distans pluvia, ut plurimùm, præmonstrari, minimè tamen potest tunc ea contingere, cum “ipsa jam actù cadente Mercurium absolutè deprimi”, nuperrimè protulerit.

Jamque duobus expositis, præviæ nempè serenitatis, & subsequentis pluviæ temporibus, nodus difficultatis coarctatur ad reliqua duo tempora, quorum unum est illud nubilum aqueis particulis abundè scatens, quòd pluviam sensibilem proximè instantem immediatè antecedit, & quo (si sensui sit danda fides) cum maior, quàm sereno appareat ex nubibus vaporum copia, Mercurius deberet altiùs attolli, cum tamèn per experientiam humiliùs subsidat: Alterum verò tempus est serenum illud, quod pluviam delapsam immediatè subsequitur, quo vice versa Mercurius attollitur, cum tamèn potiùs decrementum ejusdem deberet inducere absoluta jam penitùs aquearum particularum excretio.

Pro nodi utriusque integra solutione, distinguere oportet diversos vaporum pluviosorum in nubes proximè descensuras concrescentium modos, ac motus, juxtà quos omnes aer nubilus sereno quidem gravior dici potest, facta comparatione cum sereno subsequente, & aqueis jam particulis expurgato, sed non semper cum sereno antecedente, aqueisque vaporibus jamdudùm referto; isto enim solummodò magis gravitabit nebulosus aer, si talis evadat per supervenientiam novæ suprà jàm congestam materiæ, & insuper si talem materiam additam in se sustineat, nec ullo pacto in terram dimittat, quæ sanè duæ conditiones cum adsunt, tunc verè per nubilosum etiam tempus, experientia teste, elevatur Mercurius; ut omninò distinguendum sit tempus nubilum, quod pluviosum nullo pacto futurum est, ab eo, quod est proximè cessurum in pluviam, cum in primo casu restitantibus intrà aerem iisdem ponderosis vaporibus, nunquam deprimatur Mercurius; in secundo verò, utique: Quià ergò nubilo tempore non modò non semper attollitur, sed ut plurimùm, vel ibidem permanet, vel, quod frequentiùs est, etiàm subsidit idem Mercurius (& hæc est potissima difficultas) ideò tunc vel alterutram, vel utramque allatam conditionem deesse necesse est; quapropter in hisce casibus nubilus aer pluviam præcedens (ut istius prima ratio habeatur) non modò sereno prægresso gravior non est, sed aliquandò æquè tantummodò gravis, & aliquandò insuper positivè levior, ut mox singillatìm ostendetur; Quod æqualem sereno nubilus aer quandòque servet gravitatem, usquedùm videlicet æqualem adhùc servat Mercurius altitudinem, duplici potissimum ratione contingere posse credendum est, vel quatenùs abundè jàm saturo aqueis particulis cęruleo, fuscove aere (talis quippe color est sereni aeris altis vaporibus repleti) illi iidem vapores, qui ipsum serenum aerem disgregatìm sublimiùs imbuebant, per majorem posteà, glomerosumque contactum, & exclusionem materiæ levioris interclusæ, mutata solum textura, & situ, densiores fiunt, atque è poris aereę compagis expressi (ubi eos, ut diximus, collocavit Borellus prop. 259.) in quoddam quasi velum crassius coalescunt, & lentissimo nisu rectà paululùm descendentes, diaphaneitate deperdita, ob umbram mutuam diversimodè refracti luminis, opacum aerem reddunt, absque ullo, ut patet, novæ materię, aut aerei ponderis incremento; vel potest hujusmodi opaci, & nubilosi aeris pondus manere idem, ac anteà cùm serenus erat, quatenùs vapores sub longinquo Cœlo in nubes coagmentati, alisque ventorum transversalitèr vecti, non autem intrà poros illius ipsissimi aeris divisìm reconditi, eundem aerem præexistentem deturbant, depulsa videlicet non proprio conatu, sed per violentum ventorum impetum æquali portione, & mole ipsiusmet aeris eundem pręcisè locum, & situm antecedenter occupantis, ac proindè iisdem nubibus succedentibus æqualiter, vel ferè æqualiter ponderosi; in quo pariter secundo casu nec ullum sensibile fieri potest in aere sic permutato augmentum ponderis, opacitate nil in contrarium probante, cum cœteroqui aere nitido levior sit fumus ater, oleumque minus gravitet, ac gravitet aqua, qua tamen longè est opacius. Quòd verò sæpissimè ipsius nubilosi aeris gravitas minor adhùc positivè fiat ingruente pluvia, & paulò ante deciduas guttas, ut ideò tunc temporis deprimatur Mercurius, licet, si non tota moles, plurimæ saltem magmatis aerei particulæ concrescentes in imbrem ponderosiores fiant, facilè erit coniicere, si hoc ipsum considerare non pigeat, quòd ob illud idem, quòd plures particulæ fiunt graviores reliquis, ob id præcisè debent ab illis statim secedere, & subsidere, molemque idcircò universam allevare: idque de facto imminente proximè pluvia contingere satis constabit, si experientia duce, lubeat animum adiicere pręcoci illi ante crassiorem pluviam vaporum aqueorum præcipitationi, & dimissioni ab aere in terram, quæ apud nos nomine aeris humidioris communiter audit, & sic pluviam ipsam distinguere in sensibilem, & insensibilem; istam namque nobis, vel insciis, vel negligentibus perpetuò illi præcedere, & sarcinam aeris diminuere, quoties decrescente Mercurio aer ipse ad pluviam sensibilem proximiùs disponitur, haud ægrè sibi suadebit quisquis attendet, ipsa, quod magis est, inculpata serenitate, Rorem, & Pruinam, etsi post casum sensibiliores, inconspicuo descensu, discreto tamen, interpolato, & minimo in terram delabi: Id ipsum tamen validiùs adhùc evincit prævia illa eadem universalis humiditas, cujus causa frustrà licet sæpiùs oculis quęsita dum perpluit, acutam tamen quandòq; ipsorum aciem (quippe crassiuscula) non penitùs subterfugit; per quam proptereà, & occultè delabentem, & manifestè delapsam capilli sensibiliter humectantur, vel saltem flaccescunt; silices, & marmora madescunt lubrica superficie; sal spontè liquescit, atq; dissolvitur; lucernæ accēsę crepitant, ac si ellychnium aqua conspergeretur, & extinctæ fętent; membra incuneato intùs madore perfusa tument, ac dolent; funes, fidesq; suprà modum tēsæ, & inflatæ disrumpūtur; ligna cœteroqui siccissima novo humore quasi revirescentia, ut aquis immersa, & obruta excrescunt, in tantum ut ostia, & fenestræ intrà cōsuetos limites ægrè adaptentur; vitreæ fistulæ tenuissimæ, atq; tersissimæ aperto tunc aeri, ut & flantibus Austris expositæ, satis jucundo spectaculo paulò post aqua sensibili intùs perfusę deprehenduntur; & sexcenta hujusmodi contingunt Phœnomena, quæ, ut instantem pluviam sensibilem vel rudioribus de more pręnunciant, ità actualem insensilem accusant Philosophis; Vix enim cōcipere possumus, quod dum nubes ante pluviam sensibilem proximè secuturam, oculo judice, ad terram magis appropinquant (secùs enìm pluvia sequi non consuevit) jure pari eędem nubes secundùm aliquam inchoativè portionem sui, prævio insensili influxu terram non assequantur, & enucleatos edant effectus: Neq; enim in vapores ab humo exhalantes id potest refundi, ut qui à marmoreis saltem, & imis Urbium compitis, molaribusve Platearum lapidibus antè pluviam oculariter madescentibus exprimi nequeunt; & quotiescunque etiàm à capaci minera, & tēpore idoneo eos elevari contingat, tunc nō proprio, sed alieno potissimùm pressionis nisu protrusi, vim longè minorem possident in ascensu, ut potè ad vacuum tendētes, & omni impetu cassi, quàm ut aerem intrà funium, lignorum, fidiumve spatiola latitātem possint depellere, & multò minùs intrà talium corporum poros incuneari, eosq; ultrò etiàm distendere, adeòque culpari nequeunt ut causa talis humectationis, in solos ideò jàm cōdensatos vapores aquisito semper gravitatis impetu ab alto decidentes omninò refundendę: quippe cum istę jàm condensatæ, & deciduę Minimę particulę aquam componentes ex Borello prop. 274. minores sint particulis aerem componentibus, adeòque per corium, vasa fictilia, & ligna aeri impervia exudantes, altiùs in ista corpora, ac assurgentes vapores, & aer ipse, quem proindè trudunt, per auctum successivo descensu gravitatis impetum poterunt implantari, eorumque porositates in morem cunei violentiùs distendere, & ultrò ampliare, ut in funibus ingentia pondera sustinentibus ab aqua fieri eleganter explicuit Borellus ipse de Vi Percussionis. Quodsi crassiusculi hujusce madoris ascendentes vapores criminari quis vellet, profectò avolantibus, ut notum est, Veris tempore, & prima Æstate indesinenter à Terraqueo Globo humidiore, & vim acrioris caloris jàm persentiente copiosissimis vaporibus, necessariò cuncta assiduè madescerent, cum tamen præ siccitate incipiant ligna retrahi, & scissuras contrahere, omniaque sensui patere intensioris siccitatis inditia; Vapores etenim ascendentes, cum ad ulteriorem, ut mox explicabimus, rarefactionem tendant, semper magis redduntur ad humectanda corpora inertes; secùs verò decidentes, cum ad majorem densitatem vergant, & in aqueam simpliciter redeant naturam, humectandis iisdem corporibus aptiores fiunt. Hinc non parum labefactatur opinio alterius Borelli Gallici Chymici, quam obiter innuit Philosophia Burgundica Physicæ generalis tract. 2. cap. ultimo: Pluvio nempè tempore magnam vaporum copiam è terra ascendere, qui propter impenetrationis necessitatem, aerem graviorem altò trudentes, Atmosphœram reddant leviorem; nàm præter dicta superiùs, & præterquam quod in hac Plenistarum hypothesi videntur vel vacuitates omnes ab aere ablegari, vel supponi vapores magna vi propria (ac si daretur levitas positiva) aerem prementem repulsare, cum tamen & ipsi graves, minùs licet, ab illius pressione coacti sursùm urgeantur, ut in fumo probavit Borellus noster prop. 66.; difficile est insuper intelligere, quòd eo tempore, quo graviores vapores appropinquante saltèm, si non inchoata jàm pluvia, descensum moliuntur, immò non rarò visibilitèr etiam depluunt, imbecilliores, minusque graves ab humo copia uberiore (merè supposita) assurgant, & per motum oppositum quasi victores incumbentis aeris repercutiant pondus, cui sedem pacificam, qua data porta aufugientes, atque detrusi debent concedere, salvis etiàm quæ ab Italo Borello dicuntur prop. 168. de quibus obiter suo loco. Haud equidem inficior, aqueos vapores pro diverso eorum statu esse reliquo aere modò leviores, modò graviores; leviores quidem, dùm sursum aguntur halitus tenuioris specie; graviores verò, dùm infrà ipsum aerem suo pondere conantur delabi; sed in utroque statu semper aeris gravitatem ab iis intendi extrà dubium videtur: siquidem Ascendentes, licet aere leviores, ipsi aeri minimè deturbato intimè adiiciuntur, nec proptereà Cylindrum, quem augent, priore leviorem possunt constituere, maximè cum doceat experientia, ipsis etiàm manifestè in nubes aeri simplicitèr innatantes, non verò cadentes, vel unquam casuras, coagmentatis, Mercurium nullatenùs deprimi, cum ex opposito absentibus nubibus deprimatur ab humido tantùm Austrorum afflatu, inditio manifesto non quanlibet vaporum existentiam in aere, minorem illius gravitatem inducere (oppositum enìm vaporosa primæ æstatis serenitate observamus) sed eam solùm, quę inconspicuum saltem eorundem delapsum in terram includit; Descendentes verò vapores, etiamsi eundem aerem loco depellant, cum tamen graviores sint portione depulsa (secùs non descenderent) Cylindrum pariter per sui morulas graviorem ex parte constituunt Cylindro simpliciter aereo. Cum ergò vapores in regione infima pluviam pręcedentes de genere descendentium, vel descensum molientium esse satis constiterit, etsi ab iis etiàm supponatur aer ipse detrudi, semper tamen dicendi sunt, antequam terram irrorent, aereum pondus augere; nec alia ratione dicuntur à nobis tale pondus ab iisdem antecedenter adauctum instante tandèm proximè pluvia imminuere, & Mercurii depressionem inducere, nisi quià tunc temporis incipiunt ab aere excuti, & ab humo excipi, ac sustentari, quatenùs nempè tunc infimum istum aerem continuato defluxu quaquaversùm inebriant, & ampli, lentique invisibilis adinstar fluminis in terram delabuntur, quam dùm latenter attingunt, ejusque superficiem humectant, necessariò portio ponderis non contemnenda ab aere demitur, quod præclarè in prop. 115. expressit Borellus hoc sensu: “Si postea à qualibet causa nebula impellatur, ut terram paulatìm attingat, & eam humectet, patet illam non amplius aeris grauitatem augere, sed imminuere, &c.” ut formalibus verbis suo loco exponemus; unde eodem alleviato, nobis licet non percipientibus, aere, Mercurius paulò antè pluviam ipsam sensibilem manifestè deprimitur, nisi aliundè ex reliqua Atmosphœra nova suppeditetur materia priori æquiponderans, & Hydrargyrum ibidem sustinens, ut in diuturnis pluviis quandòque assolet, ac quemadmodùm in proximè elapso Decembri pertinaciter imbrifero observasse retulimus. Quodsi aliquādò contingat nullam prorsùs insensilem pluviam sensibili viam sternere, ut in repentinis, atque nimbosis pluviis identidèm succedit, istis nec ullum sensibile Mercurii decrementum præcedet, quemadmodùm non succedente post insensilem pluvia sensibili, ut fit non rarò propter ventorum afflatus, ipsa tunc contingens Mercurii depressio expectatæ sensibili pluviæ falsò præludit, ut ideò longè veriùs valeat statuere, eandem Mercurii depressionem actuali jàm pluviæ (saltem vaporosæ) regulariter associari, sicuti ex duorum annorum exactissimis observationibus expressè Borellus tradidit citatis verbis prop. 113. “Pluvia jàm actù cadente Mercurius in prædicta fistula deprimi solet.